iustitiae per Christum Iesum, in gloriam et laudem Dei. Scire autem volo vos fratres, quia quae circa me sunt,
magis ad profectum venerunt evangelii; ita ut vincula mea manifesta sunt fierent in Christo in omni prae-
torio, et in ceteris omnibus, et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius au-
dere sine timore verbum Dei loqui. Quidam quidem et propter invidiam et contentionem; quidam autem
et propter bonam voluntatem Christum praedicant; quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem
evangelii positus sum. Quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere, existiman-
tes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per
veritatem, Christus adnuntiatur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim quia hoc mihi proveniet in
salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi, secundum expectationem et
spem meam, quia in nullo confundar; sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur
Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. Quod si vi-
vere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coartor autem e duobus; deside-
rium habens dissolvi, et cum Christo esse, multo magis melius; permanere autem in carne, neces-
sarium est propter vos. Et hoc confidens scio quia manebo, omnibus vobis ad profectum vestrum, et
gaudium fidei; ut gratulatio vestra habundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum
ad vos. Tantum digne evangelio Christi conversamini; ut sive cum venero, et videro vos, si-
ve absens audiam de vobis, quia stetistis uno spiritu unianimes, conlaborantes in fide evan-
gelii; et in nullo terreamini ab adversariis; quae est illis causa perditionis, vobis autem
salutis, et hoc a Deo; quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam
pro illo patiamini; eundem certamen habentes, qualem et vidistis in me, et nunc audistis
de me. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas christus spiritus, si
qua viscera et miserationes; implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem caritatem
habentes, unianimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed
in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae sua sunt singuli consi-
derantes, sed et ea quae aliorum. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu; qui cum in forma Dei