dico gaudete. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus; Dominus prope est.Nihil solliciti sitis; sed in omni
oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsu-
perat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intellegentias vestras in Christo Iesu. De cetero fratres, quae-
cumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia,
quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate. Quae et didicistis,
et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
Gavisus sumus autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sen-
tire, sicut et sentiebatis; occupati autem eratis. Non quasi propter penuriam dico; ego enim didici, in quibus
sum, sufficiens esse. Scio et humiliari, scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum; et satiari,
et esurire, et abundare, et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen
bene fecistis, communicantes tribulationi meae. Scitis autem et vos Philippenses, quod in prin-
cipio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in
ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. Non quia
quaero datum, sed requiro fructum abundantem in rationem vestram. Habeo autem omnia, et ha-
bundo; repletus sum, acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam
acceptam,placentem Deo. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in
gloria in Christo Iesu. Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt,
fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Explicit ad Philipensis, incipiunt tituli episcopi prime
ad Tesolonicenses.
I. De
et Silvano et Timotheo pro Thessalonicensibus semper oran-
tibis. II. De fide Thessalonicensium singulari, et quod exem-
plum ceteris gentibus fuerunt ad ad credendum. III. De passio-
nibus apostolorum et contumilis in Philippis. III. De sinceritate
Deo autem et patri nostro gloria in secula seculorum. amen.