M.p.th.f.69 Scan 94 (46v)

querellam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec, caritatem
habet, et quod est vinculum perfectionis; et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis
in uno corpore; et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis habundanter, in omni sapientia, docen-
tes, et commonicantes vosmet ipsos, in psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in
cordibus vestris Deo. Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agen-
tes Deo et Patri per ipsum. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.
Viri, diligite uxores usus, et nolite amari esse ad illas. Filii, oboedite parentibus et per om-
nia; hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros,
ut non pusillo animo fiant. Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum
servientes, quasi hominibus placentibus, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. Quodcumque
facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus; scientes quod a Domino accipietis retribu-
tionem hereditatis. Domino Christo servite. Qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit; et non
est personarum acceptio. Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate; scientes quoniam et vos Dominum
habetis in caelo. Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione; orantes simul et
pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium dei etiam quod propter vinc-
tus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt;
tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo opor-
teat vos unicuique respondere. Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus
frater, et fidelis minister, et conservus in Domino; quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae cir-
ca vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onissimo carissimo, et fideli fratre, qui est ex vobis.
Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis. Salutat vos Aristarchus concaptivus
meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata; si venerit ad vos, sus-
cipite illum; et Iesus, qui dicitur Iustus; qui sunt ex circumcisione, hii soli sunt adiutores
in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio. Salutat vos Epaphras, qui ex vobis, servus Christi
Iesu, semper sollicitus voluntate dei. Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum la-
borem pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae ,et qui Hierapoli. Salutat vos Lucas,
medicus carissimus, et Demas. Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in do-
mo eius est, ecclesiam. Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium

Categories: M.p.th.f.69