Transkription:
homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium malorum cupiditas; quam qui-
dam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge;
sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certa-
men fidei, adprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram
multis testibus. Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit
sub Pontio Pilato, bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula, inreprehensibilis
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex re-
gum, et Dominus dominantium; qui solus habet inmortalitatem, lucem habitans inaccessibilem; quem
vidit nullus hominum, sed nec videre potest; cui honor, et imperium sempiternum.
Amen. Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto di-
vitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum bene agere, divites
fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum, ut adprehendant veram vitam. O Timothei, depositum custodi, divitans profanas
vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa
fidem exciderunt. Gratia tecum.
Explicit ad Timotheum prima, incipit ad illum secunda.
De Eunuche atque Loidem matre aviaque Timothei, et quod sancti non spiritum timoris acciperunt,
sed virtutis acciper(int), sed virtutis et caritatis. II. De Domino Deo non secundum opera nostra, sed secun-
dum suum propositum ante tempora eterna sanctos suos ad gratiam provocante. III. De formola sancta
ne doctrine et Asia non in perfidua, ex quibus erant Phigelis et Ermogenis, et de fide Oves- sivori ac sollitudine.
IIII. De trahenda doctrina fidelibus qui idonei erunt aliquos erudire. V. De Dei milite expedito et anthlete
conparatione. VI. De fructu laborantis agricola. VII. De reresurrectione Domini ex mortuis. VIII. De sanctis et con-
morientibus Domino et conviventibus ac tollerantibus pariter atque regnantibus. VIIII. De contentione
et subversione verborum. De seductoribus. X. De domo magna ... generibus continente. XII. De caritate
ca.cibi cum sanctis. XIII. De questionibus salutis. XIIII. De apostolo novissima a tempore et seductores et iniquitates omnes et ad
scelera predicante.