Transkription:
sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,et a veritate quidem auditum aver-
tent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, minis-
terium tuum imple. Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Certamen bonum certamen, cursum
consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quem reddet mihi Dominus in illa die,
iustus; non solum autem mihi, sed et his, qui diligunt adventum eius. Festina venire ad me cito. Demas enim
me dereliquit, diligens hoc saeculum, et habiit Thessalonicam; Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Lu-
cas est mecum solus. Marcum adsume, et adduc tecum; est enim mihi utilis in ministerio. Tychicum autem
misi Ephesum. Paenulam autem, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens adfers, et libros, maxime
autem membranas. Alexander aerarius multa mihi mala ostendit; reddat ei Dominus secundum opera eius;
quem et tu valde devita; enim restitit verbis nostris. IN prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed om-
nes me dereliquerunt; non illis reputetur. Dominus autem mihi adstitit, et confortavit me ,ut me per praedicatio
impleatur, Et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. Liberabit me Dominus ab opere malo;
et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Saluta Priscam, et Aquilam,
et Onesifori domum. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Festina ante
hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia
nobiscum. Amen.
Explicit ad Timotheum, incipit ad Ditum.
I. De Deo patre, quod ante et etetrna tempora Dominum filium
nobis promisserit, quem postea suis temporibus declaravit. II. De episcopis
formola, et quod idem quodam episcopi fuerint qui et presbiteri
dicebantur et de seductoribus ecclesiarum. III. De senioribus et iuve-
nibus, et quod doctor in omnibus bonis exemplum debeat discipulis.
IIII. De servis, et quod omnibus gratia Dei in lux erit salvatoris. V. De impe-
rio docentium et subiectione principibus ac potestatibus ad omne opus bonum et de virtutibus.
omnibus, et quod non secundum opera hominum, sed secundum voluntatem suum, cui voluerit Dominus misseretur.