Transkription:
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, sed neque
exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos deo tamquam ex mortuis viventes
et membra vestra arma iustitiae deo; peccatum enim vobis non dominabitur, non enim sub lege es-
tis, sed sub gratia; quid ergo peccavimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia, absit; nesci-
tis, quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboediendum, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem,
sive oboeditionis ad iustitiam; gratias autem deo, quod fuistis servi peccati, oboedistis autem
ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis, liberati autem a peccato servi facti estis
iustitie; humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae, sicut enim exhibuistis membra vestra
servire inmunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exibete membra vestra servi-
re iustitiae in sanctificationem; cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiae, quem
ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis, nam finis illorum
mors est; nunc vero liberati a peccato servi autem facti deo habetis
fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam eternam, stipendia enim peccati,
mors gratia autem dei, vita aeterna in Christo Ihesu domino nostro. An ignoratis fratres (scientibus
enim legem loquor), quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? Nam que
sub viro est mulier, vivente viro, eius alligata est legi; si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est
a lege viri, igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro.
Si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio
viro. Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi; ut sitis alterius, qui ex
mortuis resurrexit, ut fructificaremus Deo. Cum enim essemus in carne, passiones pec-
catorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent
morti. Nunc autem soluti sumus a lege morientes, in quo detinebamur, ita ut serviamus
in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Quid ergo dicemus? lex peccatum est?
Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi
lex diceret, non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum opera-
tum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego