Transkription:
or angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. Cui enim dixit angelorum aliquando;
Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum; ego ero illi in Patrem, et ipse erit Filium? Et cum iterum introducit
primogenitum in orbem terrae, dicit; et adorent eum omnes angeli Dei. Et ad angelos quidem dicit; qui facit ange-
los suos spiritus, et ministros suos ignem virentem. Ad Filium autem; thronus tuus in saeculum saeculi; virga aequitatis, virga
regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, holeo lexultataris participibus tuis.
Et; tu in principio Domine terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes
ut vestimentum veterescent; et velut amictum imitabis involves eos, et mutabuntur; tu autem idem isse, et anni tui
non deficient. Ad quem autem angelorum dixit aliquando; sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos
tuos scabillum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos,
qui hereditatem capient salutis? Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivi-
mus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praeva-
ricatio, et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem; quomodo nos effugiemus si tantam ne-
glexerimus salutem? Quae cum initium accepisset et enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in no-
bis confirmata est, contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum
suam voluntatem. Non enim angelis deus subiecit nos orbem terrae futurum, de quo loquimur. Testatus est
autem in quodam loco quidam, dicens; quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis; gloria et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera ma-
nuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit
non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei. Eum autem, qui modico quam angeli minora-
tus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum; ut, gratia Dei, pro omnibus
gustaret mortem. Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in
gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passiones consummare. Qui enim sanctificat, et qui
sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens; nuntiabo nomen tuum
fratribus meis nomen tuum; in medio et ecclesiae laudabo te. Et iterum; ego ero fidens in eum. Et iterum; ecce ego, et
pueri mei, quos mihi dedit Deus. Quia ergo pueri communicaverunt et carni, et sanguini, et ipse similiter partici-
pavit isdem; ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum; et libe-