M.p.th.f.69 Scan 112 (55v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

raret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nusquam enim angelos adprehendit, sed
semen Abrahae adprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similare, ut misericors fieret,
et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim, in quo passus est ipse tempta-
tus, potens eis est autem eis, qui temptantur, auxiliari. Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, con-
siderate apostolum, et pontificem confessionis nostrae Iesum; qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Mos-
es in omni domo illium. Amplioris enim gloriae iste prae Mossey dignus habitus est, quanto am-
pliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. Omnis namque domus fabricatur ab ali-
quo; qui autem omnia creavit, Deus. Et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus,
in testimonium eorum, quae dicenda erant; Christus vero erant tamquam filius in domo sua; quae
domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. Quapropter
sicut dicit Spiritus Sanctus; hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerba-
tione secundum diem temptationis in deserto, ubi temptaverunt me patres vestri; probaverunt,
et viderunt opera mea quadraginta annos; proximos fui generationi huic, et dixi; semper errant cor-
de. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea; si introibunt in requiem
meam. Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi
a Deo vivo; sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur
quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substan-
tiae eius usque ad finem firmum retineamus. Dum dicitur; hodie si vocem eius audieritis, nolite
obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. Quidam enim audientes ex-
acerbaverunt; sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen. Quibus autem infesus
est? Nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Quibus autem iura-
vit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus, quia non potuerunt
introire in requiem ipsius propter incredulitatem. Timeamus ergo ne forte
relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse.
Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis; sed non profuit illis sermo
auditus, non admixtis fidei ex his quae audierunt. Ingrediemur enim in requiem,