M.p.th.f.69 Scan 116 (57v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

per semet ipsum ad Deum; semper vivens ad interpellandum pro eis. Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus,
innocens, inpollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus; qui non habet cotidie necessitatem, quem
admodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel, se of-
ferendo. Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes; Sermo autem iurisiurando, qui post legem
est, Filium in aeternum perfectum. Capitulum autem super ea quae dicuntur; talem habemus pontificem, qui con-
sedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
Omnis enim pontifex ad offerenda munera, et hostias constituitur; unde necesse est et hunc habere aliquid, quod
offerat. Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos; cum essent qui offerrent secundum legem munera, qui exem-
plari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Mossi, concumsummaret tabernaculum;
vide inquit omnia in quide facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. Nunc autem melius
sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus
sanctum est. Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos dicit; ecce dies
veniunt, dicit Dominus; et consummabo super domum Israhel, et super domum Iuda, testamentum novum, non
secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem
illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc est
testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos, dicit Dominus; dando leges meas in mentem
eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum,, et ipsi erunt mihi in populum; et non docebit
unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens; quoniam omnes scient me a minore
usque ad maiorem eorum; quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum et illorum iam
non memorabor. Dicendo autem novum; veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum.
Habuit quidem et prius iustificationes culturae, et sanctum saeculare. Tabernaculum enim fac-
tum est primum, in quo inerant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur sancta.
Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum; aureum
habens turibulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro,
in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat,
et tabulae testamenti, superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium; de qui-
bus non est modo dicendum per singula. His vero ita conpositis, in priori quidem taberna