Transkription:
culo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes; IN secundo autem semel in anno
solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia; hoc significante Spiritu
Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum; quae para-
bola est temporis instantis; iuxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta
conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismis,
et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis. Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum,
per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non huius creationis; neque per sanguinem
hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione in-
venta. Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad e-
mundationem carnis; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum
Deo, emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? Et ideo novi testa-
menti mediator est; ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae
erant sub priore testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis.
Ubi enim testamentum, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis con-
firmatum est; alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde ne primum quidem
sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo, accipiens
sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hysopo, ipsum quoque librum, et om-
nem populum aspersit, dicens; hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam taber-
naculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. Et omnia paene in sangui-
nem mundantur secundum legem; et sine sanguinis fusione non fit remissio. Necesse est ergo exem-
plaria quidem caelestium his mundari; ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. Non enim
in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum; sed in ipsum caelum, ut appareat
nunc vultui Dei pro nobis; neque ut saepe offerat semet ipsum, quemadmodum pontifex intrat
in sancta per singulos annos in sanguine alieno; alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi;
nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam ap-
paruit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium; sic et Christus semel obla-
tus est ad multorum exhaurienda peccata; secundo sine peccato apparebit expectantibus, in salutem.