M.p.th.f.69 Scan 118 (58v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Umbram enim habens lex bonorum, futurorum non ipsam imaginem rerum; per singulos annos, hisdem ipsis
hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere; alioquin non
necessarent offerri; ideo quod nullam haberent ultra conscientiam
peccati, cultores semel mundati; sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit. Inpossibile est enim sanguine taurorum et hircorum
auferri peccata. Ideo ingrediens mundum dicit; hostiam et oblationem noluisti; corpus autem
aptasti mihi; holocaustomata et pro peccato non tibi placuit. Tunc dixi; Ecce venio; in capitulo libri scriptum
est de me; ut faciam, voluntatem tuam. Superius dicens; quia hostias, et oblationes, et holocaustomata
et pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, tunc dixit; ecce venio, ut fa-
ciam, Deus, voluntatem tuam; aufert primum ,ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus per ob-
lationem corporis Christi Iesu in semel. Et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans, et easdem saepe
offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata; Hic autem unam pro peccatis offerens
hostiam, sempiternum sedit in dextera Dei, de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius.
Una autem oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. Contestatur nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim
dixit; hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus
eorum, et in mente eorum superscribam eas; et peccatorum, et iniquitatium eorum iam non recordabor
amplius. Ubi autem horum remissio; iam non oblatio pro peccato. Habentes itaque fratres, fiduciam in introitu ,
sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
et sacerdotem magnum super domum Dei; accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a consci-
entia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem
fidelis enim est qui repromisit, et consideremus invicem in provocationem et caritatis, et bonorum ope-
rum; non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes,
et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem. Voluntarie enim peccantibus nobis post accep-
tam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, terribilis autem quaedam expectatio iu-
dicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. IRritam quis faciens legem Mosi,
sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; quanto magis putatis deteriora
mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit,