M.p.th.f.69 Scan 11 (5r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

autem vivebam sine lege aliquando, sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mor-
tuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam pec-
catum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Itaque lex quidem
sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors?
Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat
supra modum peccans peccatum per mandatum. Scimus enim, quia lex spiritalis est,
ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato, quod enim operor, non intellego, non enim,
quod volo, hoc ago, sed quod odi, illut facio. Si autem, quod nolo, illut facio, consentio legi, quoniam bona est;
Nunc autem iam non ego operor illut, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim, quia non
habitat in me, hoc est in carne mea bonum, nam velle adiacet mihi perficere autem bonum,
non invenio. Non enim, quod volo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod no-
lo, illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio igitur le-
gem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet; condilector enim legi dei se-
cundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem
legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Infelix
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Ihesum Christum dominum
nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi dei, carne autem legi peccati. Nihil ergo nunc dam-
nationis est his, qui sunt in Christo Ihesu; qui non secundum carnem ambulant. Lex enim
spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Nam quod inpossibile
erat legis, in quo infirmabatur per carnem; Deus filium suum mittens in similitudi-
nem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio le-
gis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum
spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero
secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Nam prudentia car-
nis, mors est; prudentia autem spiritus vita et pax; quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum,
legi enim dei non subicitur, nec enim potest. Qui autem in carne sunt, deo