Transkription:
repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur. Ideoque et nos tantam
habentes inpositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus
propositum nobis certamen; aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum, qui pro proposito sibi gaudio
sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedit. Recogitate enim eum qui talem
sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem; ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Nondum us-
que ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes; et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis lo-
quitur, dicens; fili mi, noli neglegere disciplinam Domini; neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, cas-
tigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offe-
ret se Deus; Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt
omnes; ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae, habuimus eruditores, et revereba-
mur, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum
dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem
eius. Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed maeroris; postea autem fructum
pacatissimum exercitatis per eam, reddit iustitiae. Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
et gressus rectos facite pedibus vestris; ut non claudicans erret, magis autem sanetur. Pacem se-
quimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Dominum; contemplantes ne quis desit gratiae Dei; ne qua ra-
dix amaritudinis sursum germinans inpediat, et per illam inquinentur multi. Ne quis fornicator, aut
profanus ut Esau; qui propter unam escam vendidit primitiva sua; Scitote enim quoniam et postea cupiens heredi-
tare benedictionem, reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset
eam. Non enim accessistis ad tractabilem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Non enim
portabant quod dicebatur; et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Et ita terribile erat quod vi-
debatur. Moses dixit; exterritus sum, et tremebundus. Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem
Dei viventis, Hierusalem caelestem, et multorum milium angelorum frequentiae, et ecclesiam primiti-
vorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem omnium Deum, et spiritus iustorum perfectorum, et testamen-
ti novi mediatorem Iesum, et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel. Videte ne
recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum ,qui super terram loquebatur;