M.p.th.f.69 Scan 12 (5v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

placere non possunt. Vos autem in carne non estis, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habi-
tat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis est, corpus
quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vita propter iustificationem.
Quod si spiritus eius, qui suscitavit Ihesum, a mortuis habitat in vobis, qui suscita-
vit Ihesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inha-
bundantem spiritum eius in vobis. Ergo fratres debitores sumus non carni, ut secundum car-
nem vivamus; si enim secundum carnem vixeritis, moriemini, si autem spiritu facta carnis
mortificatis vivetis. Quicumque enim spiritu dei aguntur, hii filii dei sunt.
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus; Abba (Pater). Ipse enim spiritus testimonium reddet
spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii et heredes, heredes quidem dei, coheredes
autem Christi, si tamen conpatimur, ut et conglorificemur. Existimo enim,
quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam,
quae revelabitur in nobis. Nam expectatio creaturae revelationem
filiorum dei expectat. Vanitati enim creatura subiecta est, non volens,
sed propter eum, qui subiecit in spe, quia et ipsa creatura libera-
bitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. Scimus
enim, quod omnis creatura ingemescit et parturit, usque adhuc, non
solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi intra
nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem
corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus, spes autem, que
videtur, non est spes, nam quod videt quis, quid sperat? Si autem, quod
non videmus, speramus, per patientiam expectamus. Similiter autem et
spiritus adiuvat infirmitatem nostram, nam quid oremus, sicut oportet,
nescimus, sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabi-
libus. Qui autem scrutatur corda, scit, quid desideret spiritus, quia secundum