Transkription:
cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent, bonum aut malum, ut secundum electionem Dei
propositum maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet mi-
nori, sicut scriptum est; Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid ergo dicemus? numquid in-
iquitas apud Deum? Absit. Mosi enim dicit: Miserebor cuius misereor; et miser-
icordiam praestabo cuius miserebor. Igitur non volentis, neque currentis, sed mi-
serentis Dei. Dicit enim scriptura Pharaoni; quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam
in te virtutem meam; et ut adnuntietur nomen meum in universa terra; Ergo cuius vult
miseretur, et quem vult indurat. Dicis itaque mihi; quid adhuc queritur? voluntati enim
eius quis resistit? O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei
qui se finxit; Quid me fecisti sic? an non habet potestatem figulus luti ex eadem mas-
sa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit
in multa patientia vasa irae, aptata in interitum, ut ostenderet divitias gloriae
suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Quos et vocavit
nos non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit;
vocabo non plebem meam, plebem meam; et non misericordiam consecutam mise-
ricordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabun
tur filii Dei vivi. Esaias autem clamat pro Israhel; Si fuerit numerus fi
liorum Israhel, tamquam harena maris reliquiae salvae fient. Verbum enim
consummans, et brevians in aequitate; quia verbum breviatum faciet Dominus su-
per terram; et sicut praedixit Esaias; nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis se-
men sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus.
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehende-
runt iustitiam; iustitiam autem, quae ex fide est. Israhel [vero] sectans
legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed qua-
si ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum est: