Transkription:
Nolo ergo vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes),
quia caecitas ex parte contigit in Israhel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis
Israhel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impi-
etates ab Iacob. Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. Secundum
evangelium, quidem inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.
Sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo,
nunc autem misericordiam; consecuti estis propter illorum. Diffidentium ita est isti nunc
Non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur
conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur.O altitudo divi-
tiarum sapientiae, et scientiae Dei; quam inconprehensibilia sunt iudicia eius, et inves-
tigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut
quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi
gloria in saecula. Amen. Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibe-
atis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obse-
quium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus
vestri, ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et placens, et perfecta. Dico enim
per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam
oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem; unicuique sicut Deus divisit men-
suram fidei; Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem
membra non eundem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, sin-
guli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae
data est nobis, differentes; sive prophetiam secundum rationem fidei. Sive
ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in
exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine qui miseretur in
hilaritate. Dilectio sine simulatione; odientes malum, adherentes bono; carita-
tem fraternitatis invicem benigni honore invicem praevenientes; sollicitudine