M.p.th.f.69 Scan 22 (10v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes,
orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sec-
tantes. Benedicite persequentibus; vos benedicite et nolite maledicere! Gaudere cum
gaudentibus, flere cum flentibus. Id ipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed
humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmet ipsos. Nulli malum pro
malo reddentes; providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus
hominibus; si potest fieri, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
non vosmet ipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae scriptum est enim: "Mi-
hi vindictamm, ego retribuam" dicit Dominus. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum;
si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Omnis anima potestatibus sub-
limioribus subdita sit. Non enim est potestas nisi a Deo; quae autem sunt a ordi-
natae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt
ipsi, sibi damnationem adquirunt. Nam principes non sunt timoris boni operis
sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei
enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa
gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. Ideo
necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam.
Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes.
Reddite omnibus debita: cui tributum tributum cui vectigal vectigal, cui timorem
timorem cui honorem honorem. Nemini quidquam debeatis nisi ut invicem diligatis:
qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adulterabis, Non occi-
des, Non furaberis, Non falsum testimonum dices, Non concupisces et si quod est aliud manda-
tum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Dilectio proxi-
mo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. Et hoc scientes tempus,
quia hora est iam vos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus