Transkription:
quam cum credidimus. Nox processit dies autem appropiavit. Abiciamus ergo ope-
ra tenebrarum et induamur nos arma lucis. Sicut in die non in comesationibus et ebrietatibus
honeste ambulemus
non in cubilibus et inpudicitiis non [in] contentione et aemulatione; sed induite Dominum
Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis. INfirmum autem in fide adsumite
non in disceptationibus cogitationum. Alius enim credit manducare omnia; qui autem infir-
mus est, holus manducat. is qui manducat non manducantem non spernat et qui non man-
ducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit. Tu quis es qui iudices alienum servum?
Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Deus statuere eum. [nam] Alius enim iudicat
diem inter diem, alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem,
Domino sapit; et, qui manducat Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino
non manducat et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domini morimur. Sive ergo vivimus sive morimur
Domini sumus. IN hoc enim Christus et mortuus est et revixit, ut et mortuorum
dominetur. Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum?
Omnes enim stabimus ante tribunal Dei; scriptum est enim "Vivo ego dicit Dominus quoniam
mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo". Itaque unusquisque nostrum pro
se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis ne
ponatis offensionem fratri vel scandalum. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil com-
mune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si enim propter
cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli esca tuo illum
perdere, pro quo Christus mortuus est! Non ergo blasphemetur bonum nostrum! Non est enim regnum
Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; qui enim in his servit
Christo, placet Deo et probatus est hominibus. Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae
aedificationis sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia qui-
dem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. Bonum est
non manducare carnem et non bibere vinum neque, in quo frater tuus offendit.