Transkription:
et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum
suum laborem. Dei enim sumus adiutores: Dei agricultura estis. Dei aedifi-
catio estis. Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens archi-
tectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque
autem videat quomodo superaedificet; fundamentum enim aliud ne-
mo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Christus Iesus. Si quis autem
superaedificat supra fundamentum hoc aurum, argentum, lapides
pretiosos, ligna, faenum, stipulam. Uniuscuiusque opus manifestum erit;
dies enim declarabit: quia in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus
quale sit ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedifica-
vit mercedem accipiet; si cuius opus arserit, detrimentum patietur,
ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Nescitis quia templum
Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? si quis autem templum Dei violaverit,
disperdet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo
se seducat; si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo,
stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est
apud Deum. Scriptum est enim: "Conprehendam sapientes in astutia eorum?",
et iterum "Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt".
Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus sive Ap-
ollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt,
vos autem Christi, Christus autem Dei. Sic nos existimet homo ut mi-
nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensa-
tores, ut fidelis quis inveniatur. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut
ab humano die. Sed neque me ipsum iudico; Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc
iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! Itaque nolite ante tempus iudi-
care, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum