M.p.th.f.69 Scan 33 (16r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. Haec autem, fratres, trans-
figuravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis: "ne supra quam scriptum est",
unus adversus alterum infletur pro alio. Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod
non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Iam saturati estis, iam divites fac-
ti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis. Puto enim, Deus nos apostolos novissimos
ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et ange-
lis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem
fortes; vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi
sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus. Et laboramus operantes manibus nos-
tris; maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus,
blasphemamur et obsecramus; tamquam purgamenta huius mundi facti sumus,
omnium peripsima, usque adhuc. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut fili-
os meos carissimos moneo; Nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo, sed
non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. Rogo ergo vos: imitato-
res mei estote! Ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fide-
lis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubi-
que in omni ecclesia doceo. Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt qui-
dam; veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui in-
flati sunt sed virtutem; non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. Quid vul-
tis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis? Omnino audi-
tur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis
habeat. Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc
opus fecit? Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic opera-
tus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu, tradere huius-
modi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu. Non bona
gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Expurgate vetus fermentum,