M.p.th.f.69 Scan 39 (19r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem incorruptam.
Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans. Sed
castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte cum aliis praedicave-
rim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam pa-
tres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Mose
baptizati sunt in nube, et in mari; et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt,
et omnes eundem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali consequenti
eos petra petra autem erat Christus) sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo;
nam prostrati sunt in deserto. Haec autem figura facta sunt nostri, ut non si-
mus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idolatrae
efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est; sedit populus man-
ducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis
fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. Neque temptemus Christum, sicut quidam eorum temp-
taverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum mur-
muraverunt, et perierunt ab exterminatore. Haec autem omnia in figura contingebant
illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Ita-
que qui se existimat stare, videat ne cadat. Temptatio vos non adprehendat nisi humana;
Fidelis autem Deus, qui non patietur vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum tem-
ptatione, etiam proventum ut possitis sustinere. Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultu-
ra; Ut prudentibus loquor, vos iudicate quod dico. Calicem benedictionis, cui benedicimus,
nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis
Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes quidem de uno pane participamus.
Videte Israhel secundum carnem; nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Quid er-
go? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? Sed quae immolant gentes, daemo-
niis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum; non potestis calicem Domini bibere,
et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, [et mensae] daemoniorum. An aemulamur Dominum