M.p.th.f.69 Scan 3 (1r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

PAULUS SER

VUS CHRISTI IHESU

vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante

promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de Filio suo, qui fac
tus est ex semine David secundum carnem, qui praedistinatus
est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resur
rectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri; per quem accepimus gratiam,
et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro no
mine eius, in quibus estis et vos vocati Iesu Christi; omnibus qui sunt
Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro,
et Domino Iesu Christo. Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum
pro omnibus vobis; quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo.
Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quod
sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis;
obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam
in voluntate Dei veniendi ad vos. Desidero enim videre vos, ut aliquid in
pertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos; id est, si-
mul consulari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram
atque meam. Nolo autem vos ignorare fratres; quia saepe propo
sui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem