M.p.th.f.69 Scan 41 (20r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras mara esse, et ex parte credo. Nam oportet et hereses
esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Convenientibus ergo vobis in unum, iam
non est dominicam cenam manducare. Unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum,
et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum,
et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam
vobis? laudo vos? in hoc non laudo. Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus
Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem. Et gratias agens fregit, et dixit: "Hoc est
corpus meum, pro vobis hoc facite in meam commemorationem". Simi-
liter et calicem, postquam cenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo
sanguine; hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem. Quotienscumque
enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini adnuntiatis
donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus
erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo; et sic de pane illo edat, et de ca-
lice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit,
non diiudicans corpus. Ideo inter vos multi infirmes et inbecilles, et dormiunt multi. Quod si nos-
met ipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Dum iudicamur autem, a Domino
corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Itaque fratres mei, cum convenitis ad mandu-
candum, invicem expectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium con-
veniatis. Cetera autem cum venero disponam. De spiritalibus autem, nolo vos
ignorare fratres. Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout duceba-
mini euntes. Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu.
Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus.
Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt idem vero Deus
qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem
per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum alteri fides
in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu alii operatio virtutum alii prophetatio, alii dis-