M.p.th.f.69 Scan 45 (22r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

per quod et salvamini; qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis nisi si frustra credidistis. Tra-
didi enim vobis in primis quod et accepi; quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secun-
dum scripturas; et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum scriptu-
ras; et quia visus est Cephae, et post haec undecim; deinde visus est plus quam quin-
gentis fratribus simul; ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormie-
runt; deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium tam-
quam abortivo, visus est et mihi. Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus voca-
ri Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum, id quod sum et gratia
eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem sed gratia
Dei mecum; sive enim ego, sive illi; sic praedicamus, et sic credidistis. Si autem Christus praedicatur
quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuo-
rum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est; neque Christus resurrexit. Si autem Christus non
resurrexit, inanis est fides vestra, inanis est et praedicatio nostra, et invenimur autem
falsi testes Dei; quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem
non suscitavit, si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; adhuc enim estis in peccatis vestris.
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes su-
mus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit a mor-
tuis primitiae dormientium. Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrec-
tio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus; deinde hii qui sunt Christi, in adventu
eius deinde finis; cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum,
et potestatem, et virtutem. Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus
eius. Novissima autem inimica destruetur mors; omnia enim subiecit sub pedibus eius.
Cum autem dicat; Omnia subiecta sunt, sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia. Cum autem subiecta illi fuerint.