Transkription:
vivificatur nisi prius moriatur
omnia; tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resur-
gunt? ut quid et baptizantur pro illis? ut quid et nos periclitamur omni hora? Quo-
tidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro.
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resur-
gunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. Nolite seduci; Corrumpunt mo-
res bonos conloquia mala. Evigilate iuste, et nolite peccare; ignorantiam enim Dei
quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. Sed dicet aliquis; Quomodo resurgunt
mortui? quali autem corpore veniunt? Insipiens, tu quod seminas non corpus quod fu-
turum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum. Deus autem
dat illi corpus sicut voluit; et unicuique seminum probrium corpus. Non omnis caro, ea-
dem caro; sed alia quidem hominum, alia pecorum, alia caro, volucrum, alia autem piscium.
Et corpora caelestia, et corpora terrestria; sed alia quidem caelestium gloria, est
alia autem terrestrium. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas
stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuo-
rum. Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione. Seminatur in igno-
bilitate, surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute. se-
minatur corpus animale, surgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est
et spiritale, sic et scriptum est. Factus est primus homo Adam in animam
viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spiritale est,
sed quod animale; est deinde quod spiritale. Primus homo de terra, terrenus; secundus
homo de caelo, caelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis caelestis, tales
et caelestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cae-
lestis. Hoc autem dico, fratres; quoniam caro et sanguis regnum Dei possidebunt; neque corrup-
tio incorruptelam possidebit. Ecce mysterium vobis dico; omnes quidem resurgemus