M.p.th.f.69 Scan 47 (23r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

sed non omnes inmutabimur. In momento, in ictu oculi. in novissima tuba; canet enim et
mortui, resurgent incorrupti; et nos inmutabimur. Oportet enim corruptibile hoc in-
duere incorruptelam; et mortale hoc induere inmortalitatem. Cum autem
mortale hoc induerit inmortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est:
Absorta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors stimulus
tuus? Stimulus autem mortis peccatum est; virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui
dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et
inmobiles; abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in
Domino. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita
et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens,
quod ei beneplacuerit, ut non cum venero tunc collectae fiant. Cum autem praesens
fuero, quos probaveritis per epistulas, hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem.
Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertran-
siero; nam Macedoniam pertransibo. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducadis
quocumque iero. Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me ali-
quantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. Permanebo autem Eph-
esi usque ad Pentecosten. Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens; et adver-
sarii multi. Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos;
opus enim Domini operatur, sicut et ego. Ne quis ergo illum spernat; deducite autem
illum in pace, ut veniat ad me; expecto enim illum cum fratribus. De Apollo autem fratre
notum vobis facio. quoniam multa rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus; et utique non
fuit voluntas ut nunc veniret; veniet autem, cum ei vacuum fuerit. Vigilate, state in
fide, viriliter agite, et confortamini. Omnia vestra in caritate fiant. Obsecro
autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministe-
rium sanctorum ordinaverunt se ipsos. Ut et vos subditi sitis eiusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.