M.p.th.f.69 Scan 4 (1v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. Graecis ac barbaris, sapi-
entibus, et insipientibus debitor sum; ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Ro
mae estis, evangelizare. Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est
in salutem omni credenti, Iudaeo primum, et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur
ex fide in fidem; sicut scriptum est; Justus autem ex fide vivit. Revelatur
enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum
qui veritatem in iniustitiam detinent; quia quod notum est Dei, manifestum est
illis. Deus enim manifestavit illis. Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi,
per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur; sempiterna quoque virtus,
eius et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum, non si
cut deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in co
gitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim
se esse sapientes, stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibi-
lis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum,
et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos deus in
desideria cordis eorum, in inmunditiam, ut contumeliis adficiant
corpora sua in semet ipsis, qui commutaverunt veritatem dei in men-
dacio; et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam creato-
ri, qui est benedictus in saecula. Amen. Propterea tradidit illos deus in passi
ones ignominiae; nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum
in eum usum, qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto
naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi
in masculos turpidinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris
sui in semet ipsis recipientes. Et sicut non probaverunt deum habere in notitia,
tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt,
repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia,