M.p.th.f.69 Scan 52 (25v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra a Deo est. Qui et
iedoneos nos fecit ministros novi testamenti; non litterae sed Spiritus; littera enim occidit, Spiritus autem
vivificat. Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in glo-
ria, ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vul-
tus eius, quae evacuatur; quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? Nam si minis-
tratio damnationis gloria est; multo magis habundat ministerium iustitiae in gloria. Nam
nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod e-
vacuatur, per gloriam est; multo magis quod manet, in gloria est. Habentes igitur talem
spem multa fiducia utimur; et non sicut Moses ponebat velamen super faciem su-
am, ut non intenderent filii Israhel in faciem eius, quod evacuatur, sed obtusi sunt
sensus eorum usque in hodiernum enim diem, id ipsum velamen in lectione veteris
testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), sed usque in hodiernum diem, cum le-
gitur Moses, velamen est positum super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Deum,
aufertur velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Nos vero omnes,
revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a clari-
tate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Ideo habentes hanc ministrationem, iuxta quod mi-
sericordiam consecuti sumus, non deficimus, Sed abdicamus occulta dedecoris,
non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione ve-
ritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
Quod si etiam opertum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est opertum; in quibus Deus
huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat inluminatio evangelii glorie
Christi, qui est imago Dei.Non enim nosmet ipsos praedicamus, sed Iesum Dominum nostrum; nos autem ser-
vos vestros per Iesum; quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, qui inluxit in cordibus nostris
ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu. Habemus autem