Transkription:
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro-
pria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Scientes ergo timorem Domini, ho-
minibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris ma-
nifestos nos esse. Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem
damus vobis gloriandi pro nobis; ut habeatis ad eos qui in facie glorian-
tur, et non in corde. Sive enim mente excedimus Deo; sive sobrii sumus, vobis. Caritas enim
Christi urget nos; aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes
mortui sunt; et pro omnibus mortuus est; ut, et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui
pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos ex hoc neminem novimus
secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Si
qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova. Omnia
autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum; et dedit nobis ministerium reconciliationis,
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in no-
bis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legationem fungimur, tamquam Deo exhortante
per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis
peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. Adiuvantes autem et exhortamur
ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim; Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis
adiuvavi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dan-
tes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium; sed in omnibus exhibeamus nos-
met ipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in
angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis,
in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in
caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae a dextris
et sinistris, per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam; ut