M.p.th.f.69 Scan 55 (27r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non
mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam
nihil habentes, et omnia possidentes. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum
est. Non angustiamini in nobis; angustiamini autem in visceribus vestris; eandem autem habentes remunera-
tionem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. Nolite iugum ducere cum infidelibus.
Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras?
quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infidele? Qui autem con-
sensus templo Dei? vivi sicut dicit Deus; quoniam inhabitabo in illis et in illis ambulabo et ero illo-
rum Deus, et ipsi erunt mihi populus, Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit
Dominus, et inmundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos; et ero vobis in patrem, et vos eritis mi-
hi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. Has igitur habentes promissionem, carissimi,
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
Capite nos. Neminem lesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. Non ad condemnationem
dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum.
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatio-
ne; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requi-
em habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi; foris pugnae, intus timores. Sed qui conso-
latur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. Non solum autem in adventu eius, sed etiam in solatio,
quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro
me, ita ut magis gauderem. Quoniam et si contristavi vos in epistula, non me paenitet; et si pae-
niteret, videns asi quod epistula illa (et si ad horam) vos contristavit, nunc gaudeo; non quia
contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam. Contristati enim estis
secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitiam est,
paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem