M.p.th.f.69 Scan 58 (28v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non quasi avaritiam. Hoc autem dico; qui
parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et me-
tet. Unusquisque, prout destinavit corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate; hilarem
enim datorem diligit Deus. Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis; ut
in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut
scriptum est; Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum. Qui autem administrat
semen seminanti; et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum et
augebit incrementa frugum iustitiae vestrae; ut in omnibus locupletati abundetis in om-
nem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. Quoniam ministerium huius
officii non solum supplet, ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum
actiones in Domino, per probationem ministerii huius, glorificantes Deum in oboedientia
confessionis vestrae, in evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos,
et in omnes, et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem
gratiam Dei in vobis. Gratias Deo super inenarrabili dono eius. Ipse autem
ego Paulus obsecro, vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie
quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis. Rogo autem vos ne praesens
audeam per eam confidentiam, qua existimo audere in quosdam, qui arbitran-
tur nos tamquam secundum carnem ambulemus. In carne enim ambulantes, non
secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia, sed po-
tentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem
extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellec-
tum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum
impleta fuerit vestra oboedientia. Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis con-
fidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se; quia sicut ipse Christi est, ita et nos.