Transkription:
libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim; Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et exclama,
quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum
Isaac promissionis filii sumus. Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequeba-
tur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed quid dicit scriptura? eice ancillam, et filium eius; non enim he-
res erit filius ancillae cum filio liberae, Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae;
qua libertate nos Christus liberavit. State et nolite iterum iugo servitutis contineri. Ecce ego Pau-
lus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursum omni homini
circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Evacuatis estis a Christo, qui in
lege iustificamini; a gratia excidistis. Nos autem christum ex fide, spem iustitiae expectamus.
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides, quae per caritatem
operatur. Currebatis bene; quis vos inpedivit veritati non oboedire? persuasio hoc non est
ex eo, qui vocat vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit. Ego confido in vobis in Domino,
quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico; quid adhuc persecutionem patior? ergo e-
vacuatum est scandalum crucis. Utinam et abscidantur qui vos conturbant. Vos enim in liber-
tatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem
servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur; Diliges proximum tuum si-
cut te ipsum. Quod si invicem mordetis, et comeditis; videte ne ab invicem consumamini.
Dico autem, spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Caro enim concupiscit ad-
versus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non quaecumque
vultis illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta sunt autem opera carnis,
quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones sectae, invidiae, homicidia, ebrie-
tates, comesationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi;
quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem Spiritus est caritas,