M.p.th.f.69 Scan 74 (36v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

quia eratis in tempore illo sine Christo, alienati a conversatione Israhel, et hospites testamentorum,
promissionis spem non habentes, et sine Deo in mundo. Nunc autem in Christo Iesu, vos, qui aliquando
eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et
medium parietem maceriae solvens, inimicitiam in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans,
ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem; ut reconciliet ambos in uno cor-
pore, Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semet ipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui lon-
ge fuistis, et pacem his, qui prope. Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Ergo iam non estis hospites, et advenae; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fun-
damentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu; in quo omnis aedificatio
constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu. Huius rei gratia,
Ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis gentibus. si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae da-
ta est mihi in vobis; quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra
scripsi in brevi, prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi; quod aliis
generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophe-
tis in Spiritu, esse gentes coheredes, et concorporales, et conparticipes promissionis in Christo Iesu per
evangelium. Cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum
operationem virtutis eius. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evange-
lizare ininvestigabiles divitias Christi, et inluminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti abscon-
diti a saeculis in Deo, qui omnia creavit; ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus
per ecclesiam, multiformis sapientia Dei, secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino
nostro; in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius. Propter quod
peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis; quae est gloria vestra. Huius rei gra-
tia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in ter-
ra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtutem corro-
borari per Spiritum eius in interiore homine, habitare Christum per fidem in cordibus