Transkription:
plemini Spiritus sancto,loquentes vobismet ipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritalibus, cantantes et
psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus invicem in timore.
Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino; quoniam vir caput est mulieris, sicut
Christus caput est ecclesiae; ipse, salvator corporis. Sed sicut ecclesia subiecta
est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus
dilexit ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro
aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam, aut
rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et inmaculata. Ita et viri debent diligere uxo-
res suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit. Nemo enim umquam
carnem suam odio habuit; sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus donavit ecclesiam; quia
membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo
patrem et matrem suam, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramen-
tum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquis-
que suam uxorem sicut se ipsum diligat; uxor autem ut timeat virum. Filii, oboedi-
te parentibus vestris in Domino; hoc enim est iustum. Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est
mandatum primum in promissione; ut bene sit tibi, et sit longevus super terram. Et
patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros; sed educate illos sed educate il-
los in disciplina et correptione Domini. Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore
et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; non ad oculos servientes, quasi homi-
nibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate ser-
vientes, sicut Domino, et non hominibus; scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum,
hoc percipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et domini, eadem facite ad illis, remitten-
tes minas; scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis; et personarum acceptio non est apud
eum. De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius. Induite vos
arma Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobis conluc