M.p.th.f.69 Scan 81 (40r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipi-
ens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod
et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen, super omne nomen; ut in nomine Iesu omne ge-
nu flectat caelestium, et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus
Christus in gloria est Dei Patris. Itaque carissimi mei sicut semper oboedistis, non ut in praesentia
mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem opera-
mini. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. Omnia autem facite sine mur-
murationibus et haesitationibus; ut sitis sine querella, et simplices filii Dei, sine reprehensio-
ne in medio nationis pravae et perversae; inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum
vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum la-
boravi. Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus
vobis. Id ipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. Spero autem in Domino Iesu Christu, Timothe-
um cito me mittere ad vos; ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. Neminem enim
habeo tam unianimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Omnes enim sua
quaerunt, non quae est Christi Iesu. Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius, mecum servivit
in evangelium. Hunc igitur Spero me mittere, mox ut videro quae circa me sunt. Confido autem in
Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. Necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem, et co-
operatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad
vos; quoniam quidem omnes vos desiderabat; et maestus erat, propterea quod audieratis
illum infirmatum. Nam et infirmatus est usque ad mortem; sed Deus misertus est eius;
non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. Festinantius ergo misi
illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. Excipite itaque illum in domino cum omni gaudio,
et eiusmodi cum honore habetote; quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens
animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. De cetero,
fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.