M.p.th.f.69 Scan 87 (43r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

fratrem suum; quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim voca-
vit nos Deus in inmunditia, sed in sanctificatione. Itaque qui spernit, non hominem spernit, sed Deum; qui etiam
dedit Spiritum suum Sanctum in vobis. De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis;
ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia.
Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium
agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis; et ut honeste ambuletis ad eos qui fo-
ris sunt; et nullius aliquid desideretis. Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus,
ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est, et re-
surrexit; ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia
nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt per Ihesum.
Quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo; et mortui, qui in
Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum il-
lis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in ver-
bis istis. De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi
enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet; cum enim dixerint, pax et securi-
tas; tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur conprehendat; omnes enim vos filii lucis estis,
et filii diei; non sumus noctis, neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus, et sobrii
simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem, qui diei sumus,
sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis; quoniam non posuit nos Deus in iram,
sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, qui mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive
dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut
et facitis. Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino,
et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus eorum; pacem habete cum illis.
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillianimes, suscipite infirmos, patien-
tes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat; sed semper quod bonum est sec-
tamini et in invicem, et in omnes. Semper gaudete in domino. Sine intermissione orate. In omnibus
gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis. Amen.