M.p.th.f.69 Scan 88 (43v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Spiritum nolite extinguere prophetias nolite spernere omnia autem probate quod bonum est tenete et ab omni
specie mala abstinete vos IPse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus
sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet FF(fratres)
orate pro nobis salutate fratres omnes in osculo sancto Adiuro vos per Dominum ut legatur epistula autem et omnibus
vobis sanctis fratribus gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Explicit prima ad Tes., incipiunt tituli secundae.
DE PERsecutione, quod exemplum sit iusti iudicii Dei, et persecutorum sup-
plicio sempiterno. II. De desensione et antechristo. III. De sanctis, quod a Deo
eleguntur. IIII. De apostolica traditione. V. De apostolo predicante,
quod non est omnium fides. VI. De sanctis, quod ex omnibus malis a Domino liberentur. VII. De
reperationes corporum ab eis, qui contradicunt, et quod Paulus suis semper mani-
bus fuerit operatus et dixerit, ut qui non operantur nec manducenti. VIII. De non operantibus
et curiose agentibus. VIIII. De separatione inoboedientium, ut revereantur. Incipit argumentum
Thessalonicensibus secundam scribsit epistulam et notum facit eis apostolus de temporibus novissi-
mis et de adversatione deceptiones, scribens hanc eis ab Athenis. Incipit textus eius-
dem.

PAULUS, ET SILVANUS ET, TI

motheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Iesu

Christo. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias age-
re debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et ha-
bundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem; ita ut et nos ipsi in vobis glorie-
mur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, in omnibus persecutionibus vestris, et tribula-
tionibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro
quo et patimini. Si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos
tribulant; et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu Christi