Transkription:
ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei; Si enim qui ex lege, heredes sunt; exinanita est fides, aboli-
ta est promissio. Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum
gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est, solum, sed et ei, qui ex fide est
Abrahae, qui est pater omnium nostrum, (sicut scriptum est, quia patrem multarum gentium
posui te) ante deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt tamquam ea,
quae sunt; qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod
dictum est, sic erit semen tuum. Et non infirmatus fide, consideravit corpus suum
emortuum, cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae. In repromis-
sione etiam dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide dans gloriam deo,
plenissime sciens, quia quaecumque promissit, potens est et facere. Ideo
et reputatum est illi ad iustitiam. Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia
reputatum est illi; sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui susci-
tavit Ihesum Christum dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit
propter iustificationem nostram. Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad deum
per dominum nostrum Ihesum Christum; per quem et accessum habemus fide in gratiam istam,
in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Non solum autem,
sed et gloriamur in tribulationibus; scientes, quod tribulatio patientiam operatur;
patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia caritas
dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Ut quid enim Christus, cum
adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? vix enim pro
iusto quis moritur, nam pro bono forsitan quis et audeat mori. Commendat autem su-
am caritatem deus in nos, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mor-
tuus est; multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira
per ipsum. Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem
filii eius, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Non solum autem; hoc,
sed et gloriamur in deo per dominum nostrum Ihesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus