M.p.th.f.69 Scan 90 (44v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

traditionem, quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos;
quoniam non inquieti fuimus inter vos; neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et
fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potesta-
tem, sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Nam et cum essemus
apud vos, hoc denuntiabamus vobis; quoniam si quis non vult operari, nec manducet. Audi-
vimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
His autem, qui eiusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes,
suum panem manducent. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. Quod si quis
non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, et non commisceamini cum illo
ut confundatur; et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. Ipse
autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam non in omni loco. Dominus cum omnibus vo-
bis. Salutatio, mea manu Pauli; quod est signum in omni epistula, ita scribo. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen. Explicit ad Effesios secunda, incipiunt tituli epistulae ad Colosenses.


De spe reposita sanctis in caelis
de omni sapientia et intellectu spiritali et de Domino, quod imago sit Dei in-
visibilis primogenitus totius creature, eo quod in ipso et per ipsum crea-
ata sunt universa et omnia illi constant. II. De errore credentium pri-
mo et postea sanctitate. III. De domino Christo, quod in eo sint omnes thesauri sapientie
atque scientie conlati. IIII. De seducentium subtilitate verborum. V. De tra-
ditione apostolica, quod a nemine debeat innotari. VI. De philosophia et seduc-
tionibus. VII. De Domino convivificante secum sanctis ex gentibus deleto decreti cyrogra-
fum crucique adfixo universa omnia peccamina demittente. VIII. De sanctis ex gentibus,
quod ob re rationum temporum et escarum testamenti veteris non debeant custodire. VIIII. De se-
ductoribus. X. De sanctis, quod non in terrena sapire debeant et quaerere, sed superna.
XI. De mortificatione membrorum terrestrium, id est omnium abstinentia vitiorum. XII. De expoli-
atione veteris hominis cum omnibus vitiis et indumento novi cum renovatione. XIII. De virtutibus