M.p.th.f.69 Scan 92 (45v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso condita sunt universa in caelis, et in
terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; omnia per
ipsum et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Et ipse est caput corpo-
ris ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis; ut sit in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso
conplacuit, omnem plenitudinem habitare; et per eum reconciliare omnia in ip-
so, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Et vos cum
essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis; nunc autem reconciliavit in corpore
carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et inmaculatos, et inreprehensibiles coram ipso; si tamen perma-
netis in fide fundati, et stabiles, et inmobiles ab spe evangelii, quod audistis, quod praedica-
tum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. Qui nunc
gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea
pro corpore eius, quod est ecclesia; cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in
vos, ut impleam verbum Dei; mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generatione, nunc autem ma-
nifestatum est sanctis eius, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius gentibus,
quod est Christus, in vobis spes gloriae, quem nos adnuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes
omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu; in quo et labo-
ro ,certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute. Volo enim vos scire qualem solli-
citudinem habeamus pro vobis, et pro his qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam
in carne; ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitu-
dinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu; in quo sunt omnes thesauri sapi-
entiae et scientiae absconditi. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum. Nam
et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum; gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamen-
tum eius, quae in Christo est, fidei vestrae. Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, ra-
dicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes
in gratiarum actione. Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam
secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inha-