M.p.th.f.69 Scan 93 (46r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

bitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter; et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus
et potestatis; in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis car-
nis, in circumcisione Christi; consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis
Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, con-
vivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta; delens quod adversum nos erat chirografum
decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, adfigens illud cruci; expolians prin-
cipatus, et potestates traduxit confidentes, pallam triumphans illos in semet ipso. Nemo
ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quae
sunt umbra futurorum; corpus autem Christi. Nemo vos seducat, volens in humilitate, et re-
ligione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,
et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et construc-
tum crescit in augmentum Dei. Si mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi; quid adhuc
tamquam viventes in mundo decernitis? Ne tetigeris, neque gustaveris, neque contracta-
veris; quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum;quae
sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et ad non parcendum cor-
pore, non in aliquo honore ad saturitatem carnis. Igitur, si conresurrexistis Christo; quae sur-
sum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae su-
pra terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vi-
ta vestra; tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt
super terram; fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam,
quae est simulacrorum servitus; propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; in quibus et
vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia; iram, indig-
nationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. Nolite mentiri invicem,
expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius, et induentes novum hominem, qui renovatur in
agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum; ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisione
et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia, et in omnibus Christus. INduite ergo vos, sicut
electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam,
subportantes invicem; et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet