M.p.th.f.69 Scan 97 (48r)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus; pro regibus, et pro omnibus qui in
sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate; hoc enim bo-
num est, et acceptum coram domini salutari nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et agnitionem verita-
tis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus; qui dedit redemptionem
semet ipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; in quo positus sum ego praedicator, et apostolus veritatem
dico, non mentior doctor gentium in fide, et veritate. Volo ergo viros orare in omni loco, levantes
puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et so-
brietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed quod
decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione.
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum; sed esse. Adam enim primus formatus est; deinde Eva;
et Adam non est seductus; mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum
regenerationem, si permanserint in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. Fide-
lis sermo et omnis acceptione dignis; si quis episcopum desiderat, bonum opus desiderat, bonum opus de-
siderunt. Oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pru-
dentem, ornatum, ospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigio-
sum, non cupidum. suae domui bene praepositum; filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis
autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non ne-
ophytum; ne in superbia elatus, in iudicium incidat diaboli. Oportet autem illum et testi-
monium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non obprobrium incidat, et laqueum dia-
boli. Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum
sectantes; habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hii autem probentur primum;
et sic ministrent, nullum crimentem habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes,
sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesunt,
et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum sibi bonum adquirent, et multam
fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Haec tibi scribo, venire ad tei cito; si autem tardave-
ro, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi,
columna et firmamentum veritatis. Et manifeste magnum est pietatis miste-
rium, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit