Transkription:
Propterea, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita
in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum
erat in mundo; peccatum autem non inputatur, cum lex non est. Sed regnavit mors ab Adam,
usque ad Mossen etiam in eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae,
qui est forma futuri. Sed non sicut delictum, ita et donum, si enim unius delicto multi mortu-
i sunt, multo magis gratia dei, et donum in gratiam unius hominis Ihesu Christi in plures habundavit.
Et non sicut per unum peccantem, ita et donum. Nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia
autem ex multis delictis in iustificationem. Si enim in unius delicto mors regnavit per unum; multo
magis habundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per
unum Ihesum Christum. Igitur, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per
unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Sicut enim per inoboedientiam
unius hominis, peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti
constituentur multi. Lex autem subintravit, ut habundaret delictum. Ubi autem habundavit delic-
tum, superabundavit gratia, ut, sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia reg-
net per iustitiam in vitam aeternam per Ihesum Christum dominum nostrum. Quid ergo dicemus? permanebi-
mus in peccato, ut gratia habundet? Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomo-
do adhuc vivemus in illo? An ignoratis, quia quicumque baptizati sumus in
Christo Ihesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptis-
mum in mortem; ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in no-
vitate vitae ambulemus. Si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul
et resurrectionis erimus. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut
destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est,
iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul
etiam vivemus cum Christo, scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors
illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel;
quod autem vivit, vivit deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes
autem deo in Christo Ihesu