Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 100 (49v)

Line 1:
    + homines in interitum et perditionem  
    + 6,10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis  
    + 6,11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem  
    + 6,12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus  
    + 6,13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem  
    + 6,14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi  
    + 6,15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium  
    + 6,16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen  
    + 6,17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum  
    + 6,18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare  
    + 6,19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam  
    + 6,20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae  
    + 6,21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum<br />  
       
       
    + '''Kapitelverzeichnis'''<br />  
       
       
       
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]