|
|
+ |
3,8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
|
|
|
+ |
3,9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
|
|
|
+ |
3,10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
|
|
|
+ |
3,11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
|
|
|
+ |
3,12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
|
|
|
+ |
3,13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
|
|
|
+ |
3,14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
|
|
|
+ |
3,15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen<br />
|