Line 1: |
|
|
+ |
1,1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
|
|
|
+ |
1,2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
|
|
|
+ |
1,3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
|
|
|
+ |
1,4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
|
|
|
+ |
1,5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
|
|
|
+ |
1,6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
|
|
|
+ |
1,7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
|
|
|
+ |
1,8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
|
|
|
+ |
1,9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
|
|
|
+ |
1,10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
|
|
|
+ |
1,11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
|
|
|
+ |
1,12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
|
|
|
+ |
1,13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
|
|
|
+ |
1,14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
|
|
|
+ |
1,15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
|
|
|
+ |
1,16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
|
|
|
+ |
1,17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
|
|
|
+ |
1,18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
|
|
|
+ |
1,19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
|
|
|
+ |
1,20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
|
|
|
+ |
1,21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
|
|
|
+ |
1,22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
|
|
|
+ |
1,23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
|
|
|
+ |
1,24 Marcus Aristarchus Demas
|
|
|
|
|
|
<br> |
|
<br> |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |