Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 117 (58r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + culo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes  
    + 9,7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia  
    + 9,8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum  
    + 9,9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem  
    + 9,10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis  
    + 9,11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis  
    + 9,12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa  
    + 9,13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis  
    + 9,14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi  
    + 9,15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis  
    + 9,16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris  
    + 9,17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est  
    + 9,18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est  
    + 9,19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit  
    + 9,20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus  
    + 9,21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit  
    + 9,22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio  
    + 9,23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis  
    + 9,24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis  
    + 9,25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno  
    + 9,26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit  
    + 9,27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium  
    + 9,28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salute  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]