Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 118 (58v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 10,1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere  
    + 10,2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati  
    + 10,3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit  
    + 10,4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata  
    + 10,5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi  
    + 10,6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit  
    + 10,7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam  
    + 10,8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur  
    + 10,9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat  
    + 10,10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel  
    + 10,11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata  
    + 10,12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei  
    + 10,13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius  
    + 10,14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos  
    + 10,15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit  
    + 10,16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas  
    + 10,17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius  
    + 10,18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato  
    + 10,19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi  
    + 10,20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam  
    + 10,21 et sacerdotem magnum super domum Dei  
    + 10,22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda  
    + 10,23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit  
    + 10,24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum  
    + 10,25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem  
    + 10,26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia  
    + 10,27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios  
    + 10,28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur  
    + 10,29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit  
       
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]