Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 11 (5r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit  
    + 7,10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem  
    + 7,11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit  
    + 7,12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum  
    + 7,13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum  
    + 7,14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato  
    + 7,15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio  
    + 7,16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona  
    + 7,17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum  
    + 7,18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio  
    + 7,19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago  
    + 7,20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum  
    + 7,21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet  
    + 7,22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem  
    + 7,23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis  
    + 7,24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius  
    + 7,25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati  
    + 8,1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant  
    + 8,2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis  
    + 8,3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne  
    + 8,4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum  
    + 8,5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt  
    + 8,6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax  
    + 8,7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest  
    + 8,8 qui autem in carne sunt Deo  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]