Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 121 (60r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + repromissionem  
    + 11,40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur  
    + 12,1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen  
    + 12,2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit  
    + 12,3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes  
    + 12,4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes  
    + 12,5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris  
    + 12,6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit  
    + 12,7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater  
    + 12,8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis  
    + 12,9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus  
    + 12,10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius  
    + 12,11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae  
    + 12,12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite  
    + 12,13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur  
    + 12,14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum  
    + 12,15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi  
    + 12,16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua  
    + 12,17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam  
    + 12,18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam  
    + 12,19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum  
    + 12,20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur  
    + 12,21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus  
    + 12,22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae  
    + 12,23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum  
    + 12,24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel  
    + 12,25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur  
       
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]